monumenta.ch > Plinius > sectio 154

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 22, 154
{LXXIV} Lupini quoque silvestres sunt, omni modo minores praeterquam amaritudine. ex omnibus, quae eduntur, sicco nulli minus ponderis est nec plus utilitatis. mitescunt cinere aut aqua calidis. colorem hominis frequentiores in cibo exhilarant, amari contra aspidas valent. ulcera atra aridi decorticatique triti supposito linteolo ad vivum corpus redigunt. strumas, parotidas in aceto cocti discutiunt.